라틴어 문장 검색

Nidi sunt viscera pulmonis et cordis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:15)
Spiritus quidem nostri, hoc est, ejus quem carpimus, et quo alimur in hac vita, nidus est pulmo:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:16)
sanguinis autem et spiritus nidus est cor.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:17)
Ossa quoque validiora nidos habent.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:21)
In visceribus ipsis mollioribus nidi cupiditatis aut doloris sunt.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:23)
Et alia si quis consideret, etiam plures nidos inveniet in hac fabrica humani corporis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:24)
Etenim passer invenit sibi domum, et turtur nidum, ubi reponat pullos suos (Ps. LXXXIII, 4).
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 6장 3:26)
Iulianus vero absque instrumento, quotiens voluit evigilavit, et nocte dimidiata semper exsurgens, non e plumis vel stragulis sericis ambiguo fulgore nitentibus, sed ex tapete et sisyra , quam vulgaris simplicitas susurnam appellat, occulte Mercurio supplicabat, quem mundi velociorem sensum esse motum mentium suscitantem, theologicae prodidere doctrinae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 5:1)
Quibus ad latrocinia magis quam aperto habilibus Marti, hastae sunt longiores et loricae ex cornibus rasis et laevigatis, plumarum specie linteis indumentis innexae;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 12장 2:1)
et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
Iamque clangore Martio sonantibus tubis, strepebant utrimque partes, et primi Romani hostem undique lamminis ferreis in modum tenuis plumae contectum, fidentemque, quod tela rigentis ferri lapsibus impacta resiliebant, crebris procursationibus et minaci murmure lacessebant:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 4장 15:1)
Preda gemit nidique timet cibus esse gulosi, Sed redimit natos utilis arte parens.
(ANONYMUS NEVELETI, De uulpe et aquila 15:2)
Vellere nuda suo pro plumis uellera uestit, Edictumque subit, ne nisi nocte uolet.
(ANONYMUS NEVELETI, De quadrupedibus et auibus 47:7)
Dum filomena sedet, studium mouet oris amenum Sic sibi, sic nido uisa placere suo.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:1)
Inpetit accipiter nidum.
(ANONYMUS NEVELETI, De filomena et accipitre 48:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION